Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

46

 [46] Quō tempore ego quanta mala flōrentissimae familiae sēdāvī vel potius sustulī! patrī persuāsī ut aes aliēnum fīlī dissolveret; redimeret adulēscentem, summā spē et animī et ingenī praeditum, reī familiāris facultātibus eumque nōn modo tuā familiāritāte sed etiam congressiōne patriō iūre et potestāte prohibēret. haec tū cum per mē ācta meminissēs, nisi illīs quōs vidēmus gladiīs cōnfīderēs, maledictīs mē prōvocāre ausus essēs?

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-46