Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

101

[101] Cui tū urbī minitāris. utinam cōnēre, ut aliquandō illud ‘paene’ tollātur! at quam nōbilis est tua illa peregrīnātiō! quid prandiōrum apparātūs, quid furiōsam vīnulentiam tuam prōferam? tua ista dētrīmenta sunt, illa nostra: agrum Campānum, quī cum dē vectīgālibus eximēbātur ut mīlitibus darētur, tamen īnflīgī magnum reī pūblicae vulnus putābāmus, hunc tū comprānsōribus tuīs et collūsōribus dīvidēbās. mīmōs dīcō et mīmās, patrēs cōnscrīptī, in agrō Campānō collocātōs. quid iam querar dē agrō Leontīnō? quoniam quidem hae quondam arātiōnēs Campāna et Leontīna in populī Rōmānī patrimōniō grandiferae et frūctuōsae ferēbantur. medicō tria mīlia iūgerum: quid sī tē sānāsset? rhētorī duo: quid sī tē disertum facere potuisset? sed ad iter Ītaliamque redeāmus.

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-101