Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

104

[104] Quis vērō audīvit umquam — nūllīus autem salūs cūrae plūribus fuit — dē fortūnīs Varrōnis rem ūllam esse dētractam? quid? sī etiam scrīpsit ad tē Caesar ut redderēs, quid satis potest dīcī dē tantā impudentiā? removē gladiōs parumper illōs quōs vidēmus: iam intellegēs aliam causam esse hastae Caesaris, aliam cōnfīdentiae et temeritātis tuae. nōn enim tē dominus modo illīs sēdibus sed quīvīs amīcus, vīcīnus, hospes, prōcūrātor arcēbit. at quam multōs diēs in eā vīllā turpissimē es perbacchātus! ab hōrā tertiā bibēbātur, lūdēbātur, vomēbātur. ō tēcta ipsa misera, ‘quam disparī dominō’ — quamquam quō modō iste dominus? — sed tamen quam ab disparī tenēbantur! studiōrum enim suōrum receptāculum M. Varrō voluit illud, nōn libīdinum dēversōrium.

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-104