Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

85

[85] Sedēbat in rōstrīs collēga tuus amictus togā purpureā, in sellā aureā, corōnātus. ēscendis, accēdis ad sellam — ita erās Lupercus, ut tē cōnsulem esse meminisse dēbērēs — diadēma ostendis. gemitus tōtō forō. unde diadēma? nōn enim abiectum sustulerās, sed attulerās domō, meditātum et cōgitātum scelus. tū diadēma impōnēbās cum plangōre populī; ille cum plausū reiciēbat. tū ergō ūnus, scelerātē, inventus es quī, cum auctor rēgnī essēs eumque quem collēgam habēbās dominum habēre vellēs, īdem temptārēs quid populus Rōmānus ferre et patī posset.

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-85