Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

113

[113] Ēripiet et extorquēbit tibi ista populus Rōmānus, utinam salvīs nōbīs! sed quōquō modō nōbīscum ēgeris, dum istīs cōnsiliīs ūteris, nōn potes, mihi crēde, esse diuturnus. etenim ista tua minimē avārā coniūnx, quam ego sine contumēliā dēscrībō, nimium diū dēbet populō Rōmānō tertiam pēnsiōnem. habet populus Rōmānus ad quōs gubernācula reī pūblicae dēferat: quī ubicumque terrārum sunt, ibi omne est reī pūblicae praesidium vel potius ipsa rēs pūblica, quae sē adhūc tantum modo ulta est, nōndum reciperāvit. habet quidem certē rēs pūblica adulēscentīs nōbilissimōs parātōs dēfēnsōrēs. quam volent illī cēdant ōtiō cōnsulentēs; tamen ā rē pūblicā revocābuntur. et nōmen pācis dulce est et ipsa rēs salūtāris; sed inter pācem et servitūtem plūrimum interest. pāx est tranquilla lībertās, servitūs postrēmum malōrum omnium nōn modo bellō sed morte etiam repellendum.

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-113