Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

81

[81] Quid enim? istud quod tē sacerdōtī iūre facere posse dīxistī, sī augur nōn essēs et cōnsul essēs, minus facere potuissēs? vidē nē etiam facilius. nōs enim nūntiātiōnem sōlum habēmus, cōnsulēs et reliquī magistrātūs etiam spectiōnem. esto: hoc imperītē; nec enim est ab homine numquam sōbriō postulanda prūdentia. sed vidēte impudentiam. multīs ante mēnsibus in senātū dīxit sē Dolābellae comitia aut prohibitūrum auspiciīs aut id factūrum esse quod fēcit. quisquamne dīvīnāre potest quid vītī in auspiciīs futūrum sit, nisi quī dē caelō servāre cōnstituit? quod neque licet comitiīs per lēgēs et sī quī servāvit, nōn comitiīs habitīs sed priusquam habeantur, dēbet nūntiāre. vērum implicāta īnscientia impudentiā est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet.

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-81