Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

116

[116] Quod sī nōn metuis virōs fortīs ēgregiōsque cīvīs, quod ā corpore tuō prohibentur armīs, tuī tē, mihi crēde, diūtius nōn ferent. quae est autem vīta diēs et noctēs timēre ā suīs? nisi vērō aut maiōribus habēs beneficiīs obligātōs quam ille quōsdam habuit ex eīs ā quibus est interfectus, aut tū es ūllā rē cum eō comparandus. fuit in illō ingenium, ratiō, memoria, litterae, cūra, cōgitātiō, dīligentia; rēs bellō gesserat, quamvīs reī pūblicae calamitōsās, at tamen magnās. multōs annōs rēgnāre meditātus, magnō labōre, magnīs perīculīs quod cōgitārat effēcerat; mūneribus, monumentīs, congiāriīs, epulīs multitūdinem imperītam dēlēnierat; suōs praemiīs, adversāriōs clēmentiae speciē dēvīnxerat. quid multa? attulerat iam līberae cīvitātī partim metū, partim patientiā cōnsuētūdinem serviendī.

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-116