Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

109

[109] At iste, quī senātū nōn egēret, neque dēsīderāvit quemquam et potius discessū nostrō laetātus est statimque illa mīrābilia facinora effēcit. quī chīrographa Caesaris dēfendisset lucrī suī causā, is lēgēs Caesaris eāsque praeclārās, ut rem pūblicam concutere posset, ēvertit. numerum annōrum prōvinciīs prōrogāvit; īdemque, cum āctōrum Caesaris dēfēnsor esse dēbēret, et in pūblicīs et in prīvātīs rēbus ācta Caesaris rescidit. in pūblicīs nihil est lēge gravius; in prīvātīs firmissimum est testāmentum. lēgēs aliās sine prōmulgātiōne sustulit, aliās ut tolleret prōmulgāvit. testāmentum irritum fēcit, quod etiam īnfimīs cīvibus semper obtentum est. signa, tabulās, quās pōpulō Caesar ūnā cum hortīs lēgāvit, eās hic partim in hortōs Pompēī dēportāvit, partim in vīllam Scīpiōnis.

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-109