Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

49

[49] Venīs ē Galliā ad quaestūram petendam. audē dīcere tē prius ad parentem tuam vēnisse quam ad mē. accēperam iam ante Caesaris litterās ut mihi satis fierī paterer ā tē: itaque nē loquī quidem sum tē passus dē grātiā. posteā sum cultus ā tē, tū ā mē observātus in petītiōne quaestūrae; quō quidem tempore P. Clōdium approbante populō Rōmānō in forō es cōnātus occīdere, cumque eam rem tuā sponte cōnārēre, nōn impulsū meō, tamen ita praedicābās, tē nōn exīstimāre, nisi illum interfēcissēs, umquam mihi prō tuīs in mē iniūriīs satis esse factūrum. in quō dēmīror cūr Milōnem impulsū meō rem illam ēgisse dīcās, cum tē ultrō mihi idem illud dēferentem numquam sim adhortātus. quamquam, sī in eō persevērārēs, ad tuam glōriam rem illam referrī mālēbam quam ad meam grātiam.

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-49