Cicero /
Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119

Edited by Ingo Gildenhard

purchase print book 

110

[110] Et tū in Caesaris memoriā dīligēns, tū illum amās mortuum? quem is honōrem maiōrem cōnsecūtus erat quam ut habēret pulvīnar, simulācrum, fastīgium, flāminem? est ergō flāmen, ut Iovī, ut Mārtī, ut Quirīnō, sīc dīvō Iūliō M. Antōnius. quid igitur cessās? cūr nōn inaugurāris? sūme diem, vidē quī tē inauguret: collēgae sumus; nēmō negābit. ō dētestābilem hominem, sīve quod tyrannī sacerdōs es sīve quod mortuī! quaerō deinceps num hodiernus diēs quī sit ignōrēs. nescīs herī quārtum in circō diem lūdōrum Rōmānōrum fuisse, tē autem ipsum ad populum tulisse ut quīntus praetereā diēs Caesarī tribuerētur? cūr nōn sumus praetextātī? cūr honōrem Caesaris tuā lēge datum dēserī patimur? an supplicātiōnēs addendō diem contāminārī passus es, pulvīnāria contāminārī nōluistī? aut undique religiōnem tolle aut usque quāque cōnservā.

extras

article nav

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero: Philippic 2.44–50, 78–92, 100–119. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2020. ISBN: 978-1-947822-12-2 http://dcc.dickinson.edu/cicero-philippics/ii-110