Tacitus /

edited by Cynthia Damon

33

[33.1] Excēpēre ōrātiōnem alacrēs, ut barbarīs mōris, fremitū cantūque et clāmōribūs dissonīs. Iamque agmina et armōrum fulgōrēs audentissimī cuiusque prōcursū; simul īnstruēbātur aciēs, cum Agricola quamquam laetum et vix mūnīmentīs coercitum mīlitem accendendum adhūc ratus, ita disseruit: [33.2] 'septimus annus est, commīlitōnēs, ex quō virtūte et auspiciīs populī Rōmānī, fide atque operā nostrā Britanniam vīcistis. Tot expedītiōnibus, tot proeliīs, seu fortitūdine adversus hostēs seu patientiā ac labōre paene adversus ipsam rērum nātūram opus fuit, neque mē mīlitum neque vōs ducis paenituit. [33.3] Ergō ēgressī, ego veterum lēgātōrum, vōs priōrum exercituum terminōs, fīnem Britanniae nōn fāmā nec rūmōre, sed castrīs et armīs tenēmus: inventa Britannia et subācta. [33.4] Equidem saepe in agmine, cum vōs palūdēs montēsve et flūmina fatīgārent, fortissimī cuiusque vōcēs audiēbam: "quandō dabitur hostis, quandō manūs?" Veniunt, ē latebrīs suīs extrūsī, et vōta virtūsque in apertō, omniaque prōna victōribus atque eadem victīs adversa. [33.5] Nam ut superāsse tantum itineris, ēvāsisse silvās, trānsīsse aestuāria pulchrum ac decōrum in frontem, ita fugientibus perīculōsissima quae hodiē prosperrima sunt; neque enim nōbīs aut locōrum eadem nōtitia aut commeātuum eadem abundantia, sed manūs et arma et in hīs omnia. [33.6] Quod ad mē attinet, iam prīdem mihi dēcrētum est neque exercitūs neque ducis terga tūta esse. Proinde ut honesta mors turpī vītā potior, ita incolumitās ac decus eōdem locō sita sunt; nec inglōrium fuerit in ipsō terrārum ac nātūrae fīne cecidisse.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: