Tacitus /

edited by Cynthia Damon

26

[26.1] Quod ubi cognitum hostī, mūtātō repente cōnsiliō ūniversī nōnam legiōnem ut maximē invalidam nocte adgressī, inter somnum ac trepidātiōnem caesīs vigilibus inrūpēre. Iamque in ipsīs castrīs pugnābātur, cum Agricola iter hostium ab explōrātōribus ēdoctus et vestīgiīs īnsecūtus, vēlōcissimōs equitum peditumque adsultāre tergīs pugnantium iubet, mox ab ūniversīs adicī clāmōrem; et propinquā lūce fulsēre signa. [26.2] Ita ancipitī malō territī Britannī; et nōnānīs rediit animus, ac secūrī prō salūte dē glōriā certābant. Ultrō quīn etiam ērūpēre, et fuit atrōx in ipsīs portārum angustiīs proelium, dōnec pulsī hostēs, utrōque exercitū certante, hīs, ut tulisse opem, illīs, nē eguisse auxiliō vidērentur. Quod nisi palūdēs et silvae fugientēs tēxissent, dēbellātum illā victōriā foret.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: