Tacitus /

edited by Cynthia Damon

21

[21.1] Sequēns hiems salūberrimīs cōnsiliīs absūmpta. Namque ut hominēs dispersī ac rudēs eōque in bella facilēs quiētī et ōtiō per voluptātēs adsuēscerent, hortārī prīvātim, adiuvāre pūblicē, ut templa fora domōs extruerent, laudandō prōmptōs, castīgandō sēgnēs: ita honor et aemulātiō prō necessitāte erat. [21.2] Iam vērō prīncipum fīliōs līberālibus artibus ērudīre, et ingenia Britannōrum studiīs Gallōrum anteferre, ut quī modo linguam Rōmānam abnuēbant, ēloquentiam concupīscerent. Inde etiam habitūs nostrī honor et frequēns toga; paulātimque discessum ad dēlēnīmenta vitiōrum, porticūs et balinea et convīviōrum ēlegantiam. Idque apud imperītōs hūmānitās vocābātur, cum pars servitūtis esset.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/21