Tacitus /

edited by Cynthia Damon

17

[17.1] Sed ubi cum cēterō orbe Vespasiānus et Britanniam recuperāvit, magnī ducēs, ēgregiī exercitūs, minūta hostium spēs. Et terrōrem statim intulit Petīlius Ceriālis, Brigantum cīvitātem, quae numerōsissima prōvinciae tōtīus perhibētur, adgressus. Multa proelia, et aliquandō nōn incruenta; magnamque Brigantum partem aut victōriā amplexus est aut bellō. [17.2] Et Ceriālis quidem alterīus successōris cūram fāmamque obruisset: subiit sustinuitque mōlem Iūlius Frontīnus, vir magnus, quantum licēbat, validamque et pugnācem Silurum gentem armīs subēgit, super virtūtem hostium locōrum quoque difficultātēs ēluctātus. 

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/17