Tacitus /

edited by Cynthia Damon

8

[8.1] Praeerat tunc Britanniae Vettius Bōlānus, placidius quam ferōcī prōvinciā dignum est. Temperāvit Agricola vim suam ārdōremque compescuit, nē incrēsceret, perītus obsequī ērudītusque ūtilia honestīs miscēre. Brevī deinde Britannia cōnsulārem Petīlium Ceriālem accēpit. [8.2] Habuērunt virtūtēs spatium exemplōrum, sed prīmō Ceriālis labōrēs modo et discrīmina, mox et glōriam commūnicābat: saepe partī exercitūs in experīmentum, aliquandō maiōribus cōpiīs ex ēventū praefēcit. [8.3] Nec Agricola umquam in suam fāmam gestīs exultāvit; ad auctōrem ac ducem ut minister fortūnam referēbat. Ita virtūte in obsequendō, verēcundiā in praedicandō extrā invidiam nec extrā glōriam erat.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: