Tacitus /

edited by Cynthia Damon

9

[9.1] Revertentem ab lēgātiōne legiōnis dīvus Vespasiānus inter patriciōs adscīvit; ac deinde prōvinciae Aquītāniae praeposuit, splendidae inprīmīs dignitātis administrātiōne ac spē cōnsulātūs, cui dēstinārat. [9.2] Crēdunt plērīque mīlitāribus ingeniīs subtīlitātem dēesse, quia castrēnsis iūrisdictiō sēcūra et obtūsior ac plūra manū agēns calliditātem forī nōn exerceat: Agricola nātūrālī prūdentiā, quamvīs inter togātōs, facile iūstēque agēbat. [9.3] Iam vērō tempora cūrārum remissiōnumque dīvīsa: ubi conventūs ac iūdicia poscerent, gravis intentus sevērus et saepius misericors: ubi officiō satis factum, nūlla ultrā potestātis persōna: trīstitiam et adrogantiam et avāritiam <iam> exuerat. Nec illī, quod est rārissimum, aut facilitās auctōritātem aut sevēritās amōrem dēminuit. [9.4] Integritātem atque abstinentiam in tantō virō referre iniūria virtūtum fuerit. Nē fāmam quidem, cui saepe etiam bonī indulgent, ostentandā virtūte aut per artem quaesīvit; procul ab aemulātiōne adversus collēgās, procul ā contentiōne adversus prōcūrātōrēs, et vincere inglōrium et atterī sordidum arbitrābātur. [9.5] Minus triennium in eā lēgātiōne dētentus ac statim ad spem cōnsulātūs revocātus est, comitante opīniōne Britanniam eī prōvinciam darī, nūllīs in hōc ipsīus sermōnibus, sed quia pār vidēbātur. Haud semper errat fāma; aliquandō et ēligit. [9.6] Cōnsul ēgregiae tum speī fīliam iuvenī mihi dēspondit ac post cōnsulātum collocāvit, et statim Britanniae praepositus est, adiectō pontificātūs sacerdōtiō.  

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/9