Tacitus /

edited by Cynthia Damon

35

[35.1] Et adloquente adhūc Agricolā mīlitum ārdor ēminēbat, et fīnem ōrātiōnis ingēns alacritās cōnsecūta est, statimque ad arma discursum. [35.2] Īnstīnctōs ruentēsque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo mīlium erant, mediam aciem firmārent, equitum tria mīlia cornibus adfunderentur. Legiōnēs prō vāllō stetēre, ingēns victōriae decus citrā Rōmānum sanguinem bellandī, et auxilium, sī pellerentur. [35.3] Britannōrum aciēs in speciem simul ac terrōrem ēditiōribus locīs cōnstiterat ita, ut prīmum agmen in aequō, cēterī per adclīve iugum cōnexī velut īnsurgerent; media campī covinnārius eques strepitū ac discursū complēbat. [35.4] Tum Agricola superante hostium multitūdine veritus nē simul in frontem simul in latera suōrum pugnārētur, dīductīs ōrdinibus, quamquam porrēctior aciēs futūra erat et arcessendās plērīque legiōnēs admonēbant, prōmptior in spem et firmus adversīs, dīmissō eqūō pedes ante vexilla cōnstitit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: