Tacitus /

edited by Cynthia Damon

15

[15.1] Namque absentiā lēgātī remōtō metū Britannī agitāre inter sē mala servitūtis, cōnferre iniūriās et interpretandō accendere: nihil prōficī patientiā nisi ut graviōra tamquam ex facilī tolerantibus imperentur. [15.2] Singulōs sibi ōlim rēgēs fuisse, nunc bīnōs impōnī, ē quibus lēgātus in sanguinem, prōcūrātor in bona saevīret. Aequē discordiam praepositōrum, aequē concordiam subiectīs exitiōsam. Alterīus manūs centuriōnēs, alterīus servōs vim et contumēliās miscēre. [15.3] Nihil iam cupiditātī, nihil libīdinī exceptum. In proeliō fortiōrem esse quī spoliet: nunc ab ignāvīs plērumque et imbellibus ēripī domōs, abstrahī līberōs, iniungī dīlēctūs, tamquam mōrī tantum prō patriā nescientibus. Quantulum enim trānsīsse mīlitum, sī et sē Britannī numerent? Sīc Germāniās excussisse iugum: et flūmine, nōn Ōceanō dēfendī. [15.4] Sibi patriam coniugēs parentēs, illīs avāritiam et luxuriam causās bellī esse. Recessūrōs, ut dīvus Iūlius recessisset, modo virtūtem maiōrum suōrum aemulārentur. Nēve proeliī ūnīus aut alterīus ēventū pavēscerent: plūs impetūs fēlīcibus, maiōrem cōnstantiam penes miserōs esse. [15.5] Iam Britannōrum etiam deōs miserērī, quī Rōmānum ducem absentem, quī relēgātum in aliā īnsulā exercitum dētinērent; iam ipsōs, quod difficillimum fuerit, dēlīberāre. Porrō in eius modī cōnsiliīs perīculōsius esse dēprehendī quam audēre. 

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: