Tacitus /

edited by Cynthia Damon

5

[5.1] Prīma castrōrum rudīmenta in Britanniā Suētōniō Paulīnō, dīligentī ac moderātō dūcī, adprobāvit, ēlēctus quem contuberniō aestimāret. Nec Agricola licenter, mōre iuvenum quī mīlitiam in lascīviam vertunt, neque sēgniter ad voluptātēs et commeātūs titulum tribūnātūs et īnscītiam rettulit: sed nōscere prōvinciam, nōscī exercituī, discere ā perītīs, sequī optimōs, nihil adpetere in iactātiōnem, nihil ob formīdinem recūsāre, simulque et ānxius et intentus agere. [5.2] Nōn sānē aliās exercitātior magisque in ambiguō Britannia fuit: trucīdātī veterānī, incēnsae colōniae, interceptī exercitūs; tum dē salūte, mox dē victōriā certāvēre. [5.3] Quae cūncta etsī cōnsiliīs ductūque alterīus agēbantur, ac summa rērum et recuperātae prōvinciae glōria in ducem cessit, artem et ūsum et stimulōs addidēre iuvenī, intrāvitque animum mīlitāris glōriae cupīdō, ingrāta temporibus quibus sinistra ergā ēminentēs interpretātiō nec minus perīculum ex magnā fāmā quam ex mālā.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/5