Tacitus /

edited by Cynthia Damon

39

[39.1] Hunc rērum cursum, quamquam nūllā verbōrum iactantiā epistulīs Agricolae auctum, ut erat Domitiānō mōris, fronte laetus, pectore ānxius excēpit. Inerat cōnscientia dērīsuī fuisse nūper falsum ē Germāniā triumphum, ēmptīs per commercia, quōrum habitūs et crīnēs in captīvōrum speciem fōrmārentur: at nunc vēram magnamque victōriam tot mīlibus hostium caesīs ingentī fāmā celebrārī. [39.2] Id sibi maximē formīdolōsum, prīvātī hominis nōmen suprā prīncipem attollī: frūstrā studia forī et cīvīlium artium decus in silentium ācta, sī mīlitārem glōriam alius occupāret; cētera utcumque facilius dissimulārī, ducis bonī imperātōriam virtūtem esse. [39.3] Tālibus cūrīs exercitus, quodque saevae cōgitātiōnis indicium erat, sēcrētō suō satiātus, optimum in praesentiā statuit repōnere odium, dōnec impetus fāmae et favor exercitūs languēsceret: nam etiam tum Agricola Britanniam obtinēbat. 

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/39