Tacitus /

edited by Cynthia Damon

10

[10.1] Britanniae situm populōsque multīs scrīptōribus memorātōs nōn in comparātiōnem cūrae ingeniīve referam, sed quia tum prīmum perdomita est. Ita quae priōrēs nōndum comperta ēloquentiā percoluēre, rērum fide trādentur. [10.2] Britannia, īnsulārum quās Rōmāna nōtitia complectitur maxima, spatiō ac caelō in orientem Germāniae, in occidentem Hispāniae obtenditur, Gallīs in merīdiem etiam īnspicitur; septentriōnālia eius, nūllīs contrā terrīs, vastō atque apertō marī pulsantur. [10.3] Fōrmam tōtīus Britanniae Līvius veterum, Fabius Rūsticus recentium ēloquentissimī auctōrēs oblongō scūtulō vel bipennī adsimulāvēre. Et est ea faciēs citrā Calēdoniam, unde et in ūniversum fāma: sed trānsgressīs inmēnsum et ēnorme spatium prōcurrentium extrēmō iam lītore terrārum velut in cuneum tenuātur. [10.4] Hanc ōram novissimī maris tunc prīmum Rōmāna classis circumvecta īnsulam esse Britanniam adfirmāvit, ac simul incognitās ad id tempus īnsulās, quās Orcadas vocant, invēnit domuitque. Dispecta est et Thūlē, quia hāctenus iussum, et hiems adpetēbat. [10.5] Sed mare pigrum et grave rēmigantibus perhibent nē ventīs quidem perinde attollī, crēdō quod rāriōrēs terrae montēsque, causa ac māteria tempestātum, et profunda mōlēs continuī maris tardius impellitur. [10.6] Nātūram Ōceanī atque aestūs neque quaerere huius operis est, ac multī rettulēre: ūnum addiderim, nusquam lātius dominārī mare, multum flūminum hūc atque illūc ferre, nec lītore tenus adcrēscere aut resorbērī, sed īnfluere penitus atque ambīre, et iugīs etiam ac montibus īnserī velut in suō. 

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/10