Tacitus /

edited by Cynthia Damon

38

[38.1] Et nox quidem gaudiō praedāque laeta victōribus: Britannī pālantēs mixtō virōrum mulierumque plōrātū trahere vulnerātōs, vocāre integrōs, dēserere domōs ac per īram ultrō incendere, ēligere latebrās et statim relinquere; miscēre in vicem cōnsilia aliqua, dein sēparāre; aliquandō frangī aspectū pignorum suōrum, saepius concitārī. Satisque cōnstābat saevisse quōsdam in coniugēs ac līberōs, tamquam miserērentur. [38.2] Proximus diēs faciem victōriae lātius aperuit: vastum ubīque silentium, sēcrētī collēs, fūmantia procul tēcta, nēmō explōrātōribus obvius. Quibus in omnem partem dīmissīs, ubi incerta fugae vestīgia neque usquam conglobārī hostēs compertum—et exāctā iam aestāte spargī bellum nequībat—in fīnēs Borestōrum exercitum dēdūcit. [38.3] Ibi acceptīs obsidibus, praefectō classis circumvehī Britanniam praecipit. Datae ad id vīrēs, et praecesserat terror. Ipse peditem atque equitēs lentō itinere, quō novārum gentium animī ipsā trānsitūs morā terrērentur, in hībernīs locāvit. [38.4] Et simul classis secundā tempestāte ac fāmā Trucculēnsem portum tenuit, unde proximō Britanniae latere praelēctō omnis redierat. 

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: