Tacitus /

edited by Cynthia Damon

4

[4.1] Gnaeus Iūlius Agricola, vetere et inlūstrī Foroiuliēnsium colōniā ortus, utrumque avum prōcūrātōrem Caesarum habuit, quae equestris nōbilitās est. Pater illī Iūlius Graecīnus senātōriī ōrdinis, studiō ēloquentiae sapientiaeque nōtus, iīsque ipsīs virtūtibus īram Gāī Caesaris meritus: namque Mārcum Sīlānum accūsāre iussus et, quia abnuerat, interfectus est. [4.2] Māter Iūlia Procilla fuit, rārae castitātis. In huius sinū indulgentiāque ēducātus per omnem honestārum artium cultum pueritiam adulēscentiamque trānsēgit. Arcēbat eum ab inlecebrīs peccantium praeter ipsīus bonam integramque nātūram, quod statim parvulus sēdem ac magistram studiōrum Massiliam habuit, locum Graecā cōmitāte et prōvinciālī parsimōniā mixtum ac bene compositum. [4.3] Memoriā teneō solitum ipsum nārrāre sē prīmā in iuventā studium philosophiae ācrius, ultrā quam concessum Rōmānō ac senātōrī, hausisse, nī prūdentia mātris incēnsum ac flagrantem animum coercuisset. Scīlicet sublīme et ērēctum ingenium pulchritūdinem ac speciem magnae excelsaeque glōriae vehementius quam cautē adpetēbat. Mox mītigāvit ratiō et aetās, retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientiā modum.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: