Tacitus /

edited by Cynthia Damon

12

[12.1] In pedite rōbur; quaedam nātiōnēs et currū proeliantur. Honestior aurīga, clientēs prōpugnant. Ōlim rēgibus pārēbant, nunc per prīncipēs factiōnibus et studiīs dīstrahuntur. [12.2] Nec aliud adversus validissimās gentēs prō nōbīs ūtilius quam quod in commūne nōn cōnsulunt. Rārus duābus tribusve cīvitātibus ad prōpulsandum commūne perīculum conventus: ita singulī pugnant, ūniversī vincuntur. [12.3] Caelum crēbrīs imbribus ac nebulīs foedum; asperitās frīgōrum abest. Diērum spatia ultrā nostrī orbis mēnsūram; nox clāra et extrēmā Britanniae parte brevis, ut fīnem atque initium lūcis exiguō discrīmine internōscās. [12.4] Quod sī nūbēs nōn officiant, aspicī per noctem sōlis fulgōrem, nec occidere et exsurgere, sed trānsīre adfirmant. Scīlicet extrēma et plāna terrārum humilī umbrā nōn ērigunt tenebrās, īnfrāque caelum et sīdera nox cadit. [12.5] Solum praeter oleam vītemque et cētera calidiōribus terrīs orīrī suēta patiēns frūgum, <segetum> fēcundum: tardē mītēscunt, cito prōveniunt; eademque utriusque reī causa, multus ūmor terrārum caelīque. [12.6] Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victōriae. Gignit et Ōceanus margarīta, sed subfusca ac līventia. Quīdam artem abesse legentibus arbitrantur; nam in rubrō marī vīva ac spīrantia saxīs āvellī, in Britanniā, prout expulsa sint, colligī: ego facilius crēdiderim nātūram margarītīs dēesse quam nōbīs avāritiam.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/12