Tacitus /

edited by Cynthia Damon

43

[43.1] Fīnis vītae eius nōbīs lūctuōsus, amīcīs trīstis, extrāneīs etiam ignōtīsque nōn sine cūrā fuit. vulgus quoque et hic aliud agēns populus et ventitāvēre ad domum et per fora et circulōs locūtī sunt; nec quisquam audītā morte Agricolae aut laetātus est aut statim oblītus est. [43.2] Augēbat miserātiōnem cōnstāns rūmor venēnō interceptum: nōbīs nihil compertī adfirmāre ausim. Cēterum per omnem valētūdinem eius crēbrius quam ex mōre prīncipātūs per nūntiōs vīsentis et lībertōrum prīmī et medicōrum intimī vēnēre, sīve cūra illud sīve inquīsītiō erat. [43.3] Suprēmō quidem diē mōmenta ipsa dēficientis per dispositōs cursōrēs nūntiāta cōnstābat, nūllō crēdente sīc adcelerārī quae trīstis audīret. Speciem tamen dolōris animī vultū prae sē tulit, sēcūrus iam odiī et quī facilius dissimulāret gaudium quam metum. [43.4] Satis cōnstābat lectō testāmentō Agricolae, quō cohērēdem optimae uxōrī et piissimae fīliae Domitiānum scrīpsit, laetātum eum velut honōre iūdiciōque. Tam caeca et corrupta mēns adsiduīs adūlātiōnibus erat, ut nescīret ā bonō patre nōn scrībī hērēdem nisi malum prīncipem.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: