Tacitus /

edited by Cynthia Damon

14

[14.1] Cōnsulārium prīmus Aulus Plautius praepositus ac subinde Ostōrius Scapula, uterque bellō ēgregius: redāctaque paulātim in fōrmam prōvinciae proxima pars Britanniae, additā īnsuper veterānōrum colōniā. Quaedam cīvitātēs Togidumnō rēgī dōnātae (is ad nostram usque memoriam fīdissimus mānsit), vetere ac iam prīdem receptā populī Rōmānī cōnsuētūdine, ut habēret īnstrūmenta servitūtis et rēgēs. [14.2] Mox Dīdius Gallus parta ā priōribus continuit, paucīs admodum castellīs in ulteriōra prōmōtīs, per quae fāma auctī officiī quaererētur. Dīdium Verānius excēpit, isque intrā annum extīnctus est. [14.3] Suētōnius hinc Paulīnus bienniō prōsperās rēs habuit, subāctīs nātiōnibus firmātīsque praesidiīs; quōrum fīdūciā Monam īnsulam ut vīrēs rebellibus ministrantem adgressus terga occāsiōnī patefēcit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/14