Tacitus /

edited by Cynthia Damon

28

[28.1] Eādem aestāte cohors Usipōrum per Germāniās cōnscrīpta et in Britanniam trānsmissa magnum ac memorābile facinus ausa est. Occīsō centuriōne ac mīlitibus, quī ad trādendam disciplīnam inmixtī manipulīs exemplum et rēctōrēs habēbantur, trēs liburnicās adāctīs per vim gubernātōribus ascendēre; et ūnō rem negānte suspectīs duōbus eōque interfectīs, nōndum vulgātō rūmōre ut mīrāculum praevehēbantur. [28.2] Mox ad aquam atque ūtensilia raptum ubi dēvertīssent, cum plērīsque Britannōrum sua dēfēnsantium proeliō congressī ac saepe victōrēs, aliquandō pulsī, eō ad extrēmum inopiae vēnēre, ut īnfirmissimōs suōrum, mox sorte ductōs vēscerentur. [28.3] Atque ita circumvectī Britanniam, āmissīs per īnscītiam regendī nāvibus, prō praedōnibus habitī, prīmum ā Suēbīs, mox ā Frīsiīs interceptī sunt. Ac fuēre quōs per commercia vēnumdatōs et in nostram usque rīpam mūtātiōne ementium adductōs indicium tantī cāsūs inlūstrāvit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: