Tacitus /

edited by Cynthia Damon

1

[1.1] Clārōrum virōrum facta mōrēsque posterīs trādere, antīquitus ūsitātum, nē nostrīs quidem temporibus quamquam incūriōsa suōrum aetās omīsit, quotiēns magna aliqua ac nōbilis virtūs vīcit ac supergressa est vītium parvīs magnīsque cīvitātibus commūne, ignōrantiam rēctī et invidiam. [1.2] Sed apud priōrēs ut agere digna memorātū prōnum magisque in apertō erat, ita celeberrimus quisque ingeniō ad prōdendam virtūtis memoriam sine grātiā aut ambitiōne bonae tantum cōnscientiae pretiō dūcēbātur. [1.3] Ac plērīque suam ipsī vītam nārrāre fīdūciam potius mōrum quam adrogantiam arbitrātī sunt, nec id Rutiliō et Scaurō citrā fidem aut obtrectātiōnī fuit: adeō virtūtēs īsdem temporibus optimē aestimantur, quibus facillimē gignuntur. [1.4] At nunc nārrātūrō mihi vītam dēfūnctī hominis veniā opus fuit, quam nōn petīssem incūsātūrus: tam saeva et īnfēsta virtūtibus tempora.

Horizontal Tabs

article Nav
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/1