Tacitus /

edited by Cynthia Damon

22

[22.1] Tertius expedītiōnum ānnus novās gentēs aperuit, vastātīs usque ad Taum (aestuāriō nōmen est) nātiōnibus. Quā formīdine territī hostēs quamquam cōnflīctātum saevīs tempestātibus exercitum lacessere nōn ausī; pōnendīsque īnsuper castellīs spatium fuit. [22.2] Adnotābant perītī nōn alium ducem opportūnitātēs locōrum sapientius lēgisse. Nūllum ab Agricolā positum castellum aut vī hostium expugnātum aut pactiōne ac fugā dēsertum; nam adversus morās obsidiōnis annuīs cōpiīs firmābantur. [22.3] Ita intrepida ibi hiems, crēbrae ēruptiōnēs et sibi quisque praesidiō, inritīs hostibus eōque dēspērantibus, quia solitī plērumque damna aestātis hībernīs ēventibus pēnsāre tum aestāte atque hieme iuxtā pellēbantur. [22.4] Nec Agricola umquam per aliōs gesta avidus intercēpit: seu centuriō seu praefectus incorruptum factī testem habēbat. Apud quōsdam acerbior in convīciīs nārrābātur: ut erat comis bonīs, ita adversus malōs iniūcundus. Cēterum ex īrācundiā nihil supererat sēcrētum, ut silentium eius nōn timērēs: honestius putābat offendere quam ōdisse.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/22