Tacitus /

edited by Cynthia Damon

37

[37.1] Et Britannī quī adhūc pugnae expertēs summa collium īnsēderant et pāucitātem nostrōrum vacuī spernēbant dēgredī paulātim et circumīre terga vincentium coeperant, nī id ipsum veritus Agricola quattuor equitum ālās, ad subita bellī retentās, venientibus opposuisset, quantōque ferōcius adcucurrerant, tantō ācrius pulsōs in fugam disiēcisset. [37.2] Ita cōnsilium Britannōrum in ipsōs versum, trānsvectaeque praeceptō dūcis ā fronte pugnantium ālae āversam hostium aciem invāsēre. Tum vērō patentibus locīs grande et atrōx spectāculum: sequī, vulnerāre, capere, atque eōsdem oblātīs aliīs trucīdāre. [37.3] Iam hostium, prout cuique ingenium erat, catervae armātōrum pauciōribus terga praestāre, quīdam inermēs ultrō ruere ac sē mortī offerre. Passim arma et corpora et lacerī artūs et cruenta humus; et aliquandō etiam victīs īra virtūsque postquam silvīs adpropinquāvērunt. [37.4] Nam prīmōs sequentium incautōs collēctī et locōrum gnārī circumveniēbant. Quod nī frequēns ubīque Agricola validās et expedītās cohortēs indāginis modō et, sīcubi artiōra erant, partem equitum dīmissīs equīs, simul rāriōrēs silvās partem persultāre iussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fīdūciam foret. [37.5] Cēterum ubi compositōs firmīs ōrdinibus sequī rūrsus vidēre, in fugam versī, nōn agminibus, ut prius, nec alius alium respectantēs: rārī et vītābundī in vicem longinqua atque āvia petiēre. Fīnis sequendī nox et satietās fuit. [37.6] Caesa hostium ad decem mīlia: nostrōrum trecentī sexāgintā cecidēre, in quīs Aulus Atticus praefectus cohortis, iuvenīlī ārdōre et ferōciā equī hostibus inlātus. 

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: