Tacitus /

edited by Cynthia Damon

6

[6.1] Hinc ad capessendōs magistrātūs in urbem dēgressus Domitiam Decidiānam, splendidīs nātālibus ortam, sibi iūnxit; idque mātrimōnium ad maiōra nītentī decus ac rōbur fuit. vīxēruntque mīrā concordiā, per mūtuam cāritātem et in vicem sē antepōnendō, nisi quod in bonā uxōre tantō maior laus, quantō in mālā plūs culpae est. [6.2] Sors quaestūrae prōvinciam Asiam, prōcōnsulem Salvium Titiānum dedit, quōrum neutrō corruptus est, quamquam et prōvincia dīves ac parāta peccantibus, et prōcōnsul in omnem aviditātem prōnus quantālibet facilitāte redēmptūrus esset mūtuam dissimulātiōnem malī. Auctus est ibi fīliā, in subsidium simul ac sōlācium; nam fīlium ante sublātum brevī āmīsit. [6.3] Mox inter quaestūram ac tribūnātum plēbis atque ipsum etiam tribūnātūs annum quiēte et ōtiō trānsiit, gnārus sub Nerōne temporum, quibus inertia prō sapientiā fuit. [6.4] Idem praetūrae tenor et silentium; nec enim iūrisdictiō obvēnerat. Lūdōs et inānia honōris mediō ratiōnis atque abundantiae dūxit, utī longē ā luxuriā ita fāmae propior. [6.5] Tum ēlēctus ā Galbā ad dōna templōrum recognōscenda dīligentissimā conquīsītiōne fēcit nē cuius alterīus sacrilegium rēs pūblica quam Nerōnis sēnsisset.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: