Tacitus /

edited by Cynthia Damon

45

[45.1] Nōn vīdit Agricola obsessam cūriam et clausum armīs senātum et eādem strāge tot cōnsulārium caedēs, tot nōbilissimārum fēminārum exilia et fugās. Ūnā adhūc victōriā Cārus Mettius cēnsēbātur, et intrā Albānam arcem sententia Messālīnī strepēbat, et Massa Baebius etiam tum reus erat: mox nostrae dūxēre Helvidium in carcerem manūs; nōs Mauricī Rūsticīque vīsus <notāvit>, nōs innocentī sanguine Seneciō perfūdit. [45.2] Nerō tamen subtrāxit oculōs suōs iussitque scelera, nōn spectāvit: praecipua sub Domitiānō miseriārum pars erat vidēre et aspicī, cum suspīria nostra subscrīberentur, cum dēnotandīs tot hominum pallōribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quō sē contrā pudōrem mūniēbat. [45.3] Tū vērō fēlīx, Agricola, nōn vītae tantum clāritāte, sed etiam opportūnitāte mortis. Ut perhibent quī interfuēre novissimīs sermōnibus tuīs, cōnstāns et libēns fātum excēpistī, tamquam prō virīlī portiōne innocentiam prīncipī dōnārēs. [45.4] Sed mihi fīliaeque eius praeter acerbitātem parentis ēreptī auget maestitiam, quod adsīdere valētūdinī, fovēre dēficientem, satiārī vultū complexūque nōn contigit. Excēpissēmus certē mandāta vōcēsque, quās penitus animō fīgerēmus. [45.5] Noster hic dolor, nostrum vulnus, nōbīs tam longae absentiae condiciōne ante quadriennium āmissus est. Omnia sine dubiō, optime parentum, adsīdente amantissimā uxōre superfuēre honōrī tuō: pauciōribus tamen lacrimīs complōrātus es, et novissimā in lūce dēsīderāvēre aliquid oculī tuī.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: