Tacitus /

edited by Cynthia Damon

40

[40.1] Igitur triumphālia ōrnāmenta et inlūstris statuae honōrem et quidquid prō triumphō datur, multō verbōrum honōre cumulāta, dēcernī in senātū iubet additque īnsuper opīniōnem, Syriam prōvinciam Agricolae dēstinārī, vacuam tum morte Atīlī Rūfī cōnsulāris et maiōribus reservātam. [40.2] Crēdidēre plērīque lībertum ex sēcrētiōribus ministeriīs missum ad Agricolam cōdicillōs, quibus eī Syria dabātur, tulisse, cum eō praeceptō ut, sī in Britanniā foret, trāderentur; eumque lībertum in ipsō fretō Ōceanī obvium Agricolae, nē appellātō quidem eō ad Domitiānum remeāsse, sīve vērum istud, sīve ex ingeniō prīncipis fictum ac compositum est. [40.3] Trādiderat interim Agricola successōrī suō prōvinciam quiētam tūtamque. Ac nē notābilis celebritāte et frequentiā occurrentium introitus esset, vītātō amīcōrum officiō noctū in urbem, noctū in Palātium, ita ut praeceptum erat, vēnit; exceptusque brevī ōsculō et nūllō sermōne turbae servientium inmixtus est. [40.4] Cēterum utī mīlitāre nōmen, grave inter ōtiōsōs, aliīs virtūtibus temperāret, tranquillitātem atque ōtium penitus hausit, cultū modicus, sermōne facilis, ūnō aut alterō amīcōrum comitātus, adeō ut plērīque, quibus magnōs virōs per ambitiōnem aestimāre mōs est, vīsō aspectōque Agricolā quaererent fāmam, paucī interpretārentur. 

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/40