Tacitus /

edited by Cynthia Damon

29

[29.1] Initiō aestātis Agricola domesticō vulnere ictus, annō ante nātum fīlium āmīsit. Quem cāsum neque ut plērīque fortium virōrum ambitiōsē, neque per lāmenta rūrsus ac maerōrem muliebriter tulit, et in lūctū bellum inter remedia erat. [29.2] Igitur praemissā classe, quae plūribus locīs praedāta magnum et incertum terrōrem faceret, expedītō exercitū, cui ex Britannīs fortissimōs et longā pāce explōrātōs addiderat, ad montem Graupium pervēnit, quem iam hostis īnsēderat. [29.3] Nam Britannī nihil frāctī pugnae priōris ēventū et ultiōnem aut servitium expectantēs, tandemque doctī commūne perīculum concordiā prōpulsandum, lēgātiōnibus et foederibus omnium cīvitātium vīrēs excīverant. [29.4] Iamque super trīgintā mīlia armātōrum aspiciēbantur, et adhūc adfluēbat omnis iuventūs et quibus crūda ac viridis senectus, clārī bellō et sua quisque decōra gestantēs, cum inter plūrēs ducēs virtūte et genere praestāns nōmine Calgacus apud contractam multitūdinem proelium poscentem in hunc modum locūtus fertur:

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/29