Tacitus /

edited by Cynthia Damon

13

[13.1] Ipsī Britannī dīlēctum ac tribūta et iniūncta imperiī mūnia impigrē obeunt, sī iniūriae absint: hās aegrē tolerant, iam domitī ut pāreant, nōndum ut serviant. Igitur prīmus omnium Rōmānōrum dīvus Iūlius cum exercitū Britanniam ingressus, quamquam prōspera pugna terruerit incolās ac lītore potītus sit, potest vidērī ostendisse posterīs, nōn trādidisse. [13.2] Mox bella cīvīlia et in rem pūblicam versa prīncipum arma, ac longa oblīviō Britanniae etiam in pāce: cōnsilium id dīvus Augustus vocābat, Tiberius praeceptum. Agitāsse Gāium Caesarem dē intrandā Britanniā satis cōnstat, nī vēlōx ingeniō mōbilī paenitentiae, et ingentēs adversus Germāniam cōnātūs frūstrā fuissent. [13.3] Dīvus Claudius auctor iterātī operis, trānsvectīs legiōnibus auxiliīsque et adsūmptō in partem rērum Vespasiānō, quod initium ventūrae mox fortūnae fuit: domitae gentēs, captī rēgēs et mōnstrātus fātīs Vespasiānus.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: