Tacitus /

edited by Cynthia Damon

36

[36.1] Ac prīmō congressū ēminus certābātur; simulque cōnstantiā, simul arte Britannī ingentibus gladiīs et brevibus caetrīs missilia nostrōrum vītāre vel excutere, atque ipsī magnam vim tēlōrum superfundere, dōnec Agricola quattuor Batāvōrum cohortēs ac Tungrōrum duās cohortātus est ut rem ad mucrōnēs ac manūs addūcerent—quod et ipsīs vetustāte mīlitiae exercitātum et hostibus inhabile parva scūta et ēnormēs gladiōs gerentibus. (Nam Britannōrum gladiī sine mucrōne complexum armōrum et in artō pugnam nōn tolerābant.) [36.2] Igitur ut Batāvī miscēre ictūs, ferīre umbōnibus, ōra fōdere, et strātīs quī in aequō adstiterant, ērigere in collēs aciem coepēre, cēterae cohortēs aemulātiōne et impetū cōnīsae proximōs quōsque caedere: ac plērīque sēminecēs aut integrī festīnātiōne victōriae relinquēbantur. [36.3] Interim equitum turmae, <ut> fūgēre covinnāriī, peditum sē proeliō miscuēre. Et quamquam recentem terrōrem intulerant, dēnsīs tamen hostium agminibus et inaequālibus locīs haerēbant, minimēque equestris ea [enim] pugnae faciēs erat, cum aegrē in gradū stantēs simul equōrum corporibus impellerentur; ac saepe vagī currūs, exterritī sine rēctōribus equī, ut quemque formīdō tulerat, trānsversōs aut obviōs incursābant.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Cynthia Damon, Tacitus: Agricola. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-09-2. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-agricola/36