Tacitus /

edited by Cynthia Damon

2

[2.1] Legimus, cum Arulēnō Rūsticō Paetus Thrasea, Hērenniō Seneciōnī Prīscus Helvidius laudātī essent, capitāle fuisse, neque in ipsōs modo auctōrēs, sed in librōs quoque eōrum saevītum, dēlēgātō triumvirīs ministeriō ut monumenta clārissimōrum ingeniōrum in comitiō ac forō ūrerentur. [2.2] Scīlicet illō igne vōcem populī Rōmānī et lībertātem senātūs et cōnscientiam generis hūmānī abolērī arbitrābantur, expulsīs īnsuper sapientiae professōribus atque omnī bonā arte in exilium āctā, nē quid usquam honestum occurreret. [2.3] Dedimus profectō grande patientiae documentum; et sīcut vetus aetās vīdit quid ultimum in lībertāte esset, ita nōs quid in servitūte, adēmptō per inquīsītiōnēs etiam loquendī audiendīque commerciō. Memoriam quoque ipsam cum vōce perdidissēmus, sī tam in nostrā potestāte esset oblīvīscī quam tacēre.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: