Tacitus /

edited by Cynthia Damon

41

[41.1] Crēbrō per eōs diēs apud Domitiānum absēns accūsātus, absēns absolūtus est. Causa perīculī nōn crīmen ūllum aut querēla laesī cuiusquam, sed īnfēnsus virtūtibus prīnceps et glōria virī ac pessimum inimīcōrum genus, laudantēs. [41.2] Et ea īnsecūta sunt reī pūblicae tempora, quae silērī Agricolam nōn sinerent: tot exercitūs in Moesiā Dāciāque et Germāniā et Pannoniā temeritāte aut per ignāviam ducum āmissī, tot mīlitārēs virī cum tot cohortibus expugnātī et captī; nec iam dē līmite imperiī et rīpā, sed dē hībernīs legiōnum et possessiōne dubitātum. [41.3] Ita cum damna damnīs continuārentur atque omnis annus fūneribus et clādibus īnsignīrētur, poscēbātur ōre vulgī dux Agricola, comparantibus cūnctīs vigōrem, cōnstantiam et expertum bellīs animum cum inertiā et formīdine cēterōrum. [41.4] Quibus sermōnibus satis cōnstat Domitiānī quoque aurēs verberātās, dum optimus quisque lībertōrum amōre et fide, pessimī malignitāte et līvōre prōnum dēteriōribus prīncipem extimulābant. Sīc Agricola simul suīs virtūtibus, simul vitiīs aliōrum in ipsam glōriam praeceps agēbātur. 

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: