85 & 86

[85] Nūper M. Aurēliō Scaurō postulante, quod is Ephesī sē quaestōrem vī prohibitum esse dīcēbat quō minus ē fānō Diānae servum suum, quī in illud asȳlum cōnfūgisset, abdūceret, Periclēs Ephesius, homō nōbilissimus, Rōmam ēvocātus est, quod auctor illīus iniūriae fuisse arguēbātur: tū, sī tē lēgātum ita Lampsacī tractātum esse senātum docuissēs ut tuī comitēs vulnerārentur, līctor occīderētur, ipse circumsessus paene incenderēre, eius autem reī ducēs et auctōrēs et prīncipēs fuisse, quōs scrībis, Themistagoram et Thessalum, quis nōn commovērētur, quis nōn ex iniūriā quae tibi esset facta sibi prōvidēret, quis nōn in eā rē causam tuam, perīculum commūne agī arbitrārētur? Etenim nōmen lēgātī eius modī esse dēbet quod nōn modo inter sociōrum iūra, sed etiam inter hostium tēla incolume versētur.

[86] Magnum hoc Lampsacēnum crīmen est libīdinis atque improbissimae cupiditātis: accipite nunc avāritiae prope modum in suō genere nōn levius ...

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero, Against Verres, 2.1.53–86. Cambridge: Open Book Publishers, 2011. ISBN: 978-1-90692-463-8. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/cicero-verres/85-86