75

Quid ego nunc in alterā āctiōne Cn. Dolābellae spīritūs, quid huius lacrimās et concursātiōnēs prōferam, quid C. Nerōnis, virī optimī atque innocentissimī, nōn nūllīs in rēbus animum nimium timidum atque dēmissum? quī in illā rē quid facere potuerit nōn habēbat, nisi forte, id quod omnēs tum dēsīderābant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolābellā. Quicquid esset sine hīs āctum, omnēs probārent; tum vērō quod prōnūntiātum est nōn per Nerōnem iūdicātum, sed per Dolābellam ēreptum exīstimābātur. Condemnātur enim perpaucīs sententiīs Philodamus et eius fīlius. Adest, īnstat, urget Dolābella ut quam prīmum sēcūrī fēriantur, quō quam minimē multī ex illīs dē istīus nefāriō scelere audīre possent.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: