58

Dīcēs tua quoque signa et tabulās pictās ōrnāmentō urbī forōque populī Rōmānī fuisse. Meminī; vīdī simul cum populō Rōmānō forum comitiumque adōrnātum ad speciem magnificō ōrnātū, ad sēnsum cōgitātiōnemque acerbō et lūgubrī; vīdī conlūcēre omnia fūrtīs tuīs, praedā prōvinciārum, spoliīs sociōrum atque amīcōrum. Quō quidem tempore, iūdicēs, iste spem maximam reliquōrum quoque peccātōrum nactus est; vīdit enim eōs quī iūdiciōrum sē dominōs dīcī volēbant hārum cupiditātum esse servōs.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero, Against Verres, 2.1.53–86. Cambridge: Open Book Publishers, 2011. ISBN: 978-1-90692-463-8. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/cicero-verres/58