76

Cōnstituitur in forō Lāodicēae spectāculum acerbum et miserum et grave tōtī Asiae prōvinciae, grandis nātū parēns adductus ad supplicium, ex alterā parte fīlius, ille quod pudīcitiam līberōrum, hic quod vītam patris fāmamque sorōris dēfenderat. Flēbat uterque nōn dē suō suppliciō, sed pater dē fīlī morte, dē patris fīlius. Quid lacrimārum ipsum Nerōnem putātis profūdisse? quem flētum tōtīus Asiae fuisse, quem luctum et gemitum Lampsacēnōrum? secūrī esse percussōs hominēs innocentēs, nōbilēs, sociōs populī Rōmānī atque amīcōs, propter hominis flāgitiōsissimī singulārem nēquitiam atque improbissimam cupiditātem!

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: