67

Quod ubi ille intellēxit, id agī atque id parārī ut fīliae suae vīs adferrētur, servōs suōs ad sē vocat; hīs imperat ut sē ipsum neglegant, fīliam dēfendant; excurrat aliquis quī hoc tantum domesticī malī fīliō nūntiet. Clāmor intereā fit tōtā domō; pugna inter servōs Rubrī atque hospitis; iactātur domī suae vir prīmārius et homō honestissimus; prō sē quisque manus adfert; aqua dēnique ferventī ā Rubriō ipsō Philodamus perfunditur. Haec ubi fīliō nūntiāta sunt, statim exanimātus ad aedēs contendit, ut et vītae patris et pudīcitiae sorōris succurreret; omnēs eōdem animō Lampsacēnī, simul ut hoc audiērunt, quod eōs cum Philodamī dignitās tum iniūriae magnitūdō movēbat, ad aedēs noctū convēnērunt. Hic līctor istīus Cornēlius, quī cum eius servīs erat ā Rubriō quasi in praesidiō ad auferendam mulierem conlocātus, occīditur; servī nōn nūllī vulnerantur; ipse Rubrius in turbā sauciātur. Iste, quī suā cupiditāte tantōs tumultūs concitātōs vidēret, cupere aliquā ēvolāre, sī posset.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero, Against Verres, 2.1.53–86. Cambridge: Open Book Publishers, 2011. ISBN: 978-1-90692-463-8. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/cicero-verres/67