56

Vereor nē haec forte cuipiam nimis antīqua et iam obsolēta videantur; ita enim tum aequābiliter omnēs erant eius modī ut haec laus eximiae virtūtis et innocentiae nōn sōlum hominum, vērum etiam temporum illōrum esse videātur. P. Servīlius, vir clārissimus, maximīs rēbus gestīs, adest dē tē sententiam lātūrus: Olympum vī, cōpiīs, cōnsiliō, virtūte cēpit, urbem antīquam et omnibus rēbus auctam et ōrnātam. Recēns exemplum fortissimī virī prōferō; nam posteā Servīlius imperātor populī Rōmānī Olympum urbem hostium cēpit quam tū in īsdem illīs locīs lēgātus quaestōrius oppida pācāta sociōrum atque amīcōrum dīripienda ac vexanda cūrāstī.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero, Against Verres, 2.1.53–86. Cambridge: Open Book Publishers, 2011. ISBN: 978-1-90692-463-8. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/cicero-verres/56