79

Bellumne populō Rōmānō Lampsacēna cīvitās facere cōnābātur? Dēficere ab imperiō ac nōmine nostrō volēbat? Videō enim et ex iīs quae lēgī et audīvī intellegō, in quā cīvitāte nōn modo lēgātus populī Rōmānī circumsessus, nōn modo ignī, ferrō, manū, cōpiīs oppugnātus, sed aliquā ex parte violātus sit, nisi pūblicē satis factum sit, eī cīvitātī bellum indīcī atque īnferrī solēre.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: