55

55

Quid ego dē M. Mārcellō loquar, quī Syrācūsās, urbem ōrnātissimam, cēpit? quid dē L. Scīpiōne, quī bellum in Asiā gessit Antiochumque, rēgem potentissimum, vīcit? quid dē Flāminīnō, quī rēgem Philippum et Macedoniam subēgit? quid dē L. Paulō, quī rēgem Persēn vī ac virtūte superāvit? quid dē L. Mummiō, quī urbem pulcherrimam atque ōrnātissimam, Corinthum, plēnissimam rērum omnium, sustulit, urbēsque Achāiae Boeōtiaeque multās sub imperium populī Rōmānī diciōnemque subiūnxit? Quōrum domūs, cum honōre ac virtūte flōrērent, signīs et tabulīs pictīs erant vacuae; at vērō urbem tōtam templaque deōrum omnēsque Ītaliae partēs illōrum dōnīs ac monumentīs exōrnātās vidēmus.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: