70

Sīc iste multō scelerātior et nēquior quam ille Hadriānus aliquantō etiam fēlīcior fuit. Ille, quod eius avāritiam cīvēs Rōmānī ferre nōn potuērunt, Uticae domī suae vīvus exustus est, idque ita illī meritō accidisse exīstimātum est ut laetārentur omnēs neque ūlla animadversiō cōnstituerētur: hīc sociōrum ambustus incendiō tamen ex illā flammā perīculōque ēvolāvit, neque adhūc causam ūllam excōgitāre potuit quam ob rem commīserit, aut quod ēvēnerit, ut in tantum perīculum venīret. Nōn enim potest dīcere, ‘cum sēditiōnem sēdāre vellem, cum frūmentum imperārem, cum stīpendium cōgerem, cum aliquid dēnique reī pūblicae causa gererem, quod ācrius imperāvī, quod animadvertī, quod minātus sum.’ Quae sī dīceret, tamen ignōscī nōn oportēret, sī nimis atrōciter imperandō sociīs in tantum adductus perīculum vidērētur.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: