82

Nōlīte, per deōs immortālēs, cōgere sociōs atque exterās nātiōnēs hōc ūtī perfugiō, quō, nisi vōs vindicātis, ūtentur necessāriō! Lampsacēnōs in istum numquam ūlla rēs mītigāsset nisi eum poenās Rōmae datūrum crēdidissent: etsī tālem accēperant iniūriam, quam nūllā lēge satis dignē persequī possent, tamen incommoda sua nostrīs committere lēgibus et iūdiciīs quam dolōrī suō permittere māluērunt. Tū mihi, cum circumsessus ā tam inlūstrī cīvitāte sīs propter tuum scelus atque flāgitium, cum coēgeris hominēs miserōs et calamitōsōs quasi dēspērātīs nostrīs lēgibus et iūdiciīs ad vim, ad manūs, ad arma cōnfūgere, cum tē in oppidīs et cīvitātibus amīcōrum nōn lēgātum populī Rōmānī, sed tyrannum libīdinōsum crūdēlemque praebueris, cum apud exterās nātiōnēs imperī nōminisque nostrī fāmam tuīs probrīs flāgitiīsque violāris, cum tē ex ferrō amīcōrum populī Rōmānī ēripueris atque ex flammā sociōrum ēvolāris, hīc tibi perfugium spērās futūrum? Errās: ut hūc inciderēs, nōn ut hīc conquiēscerēs, illī tē vīvum exīre passī sunt.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: