63

Oppidum est in Hellespontō Lampsacum, iūdicēs, in prīmīs Asiae prōvinciae clārum et nōbile; hominēs autem ipsī Lampsacēnī cum summē in omnēs cīvēs Rōmānōs officiōsī, tum praetereā maximē sēdātī et quiētī, prope praeter cēterōs ad summum Graecōrum ōtium potius quam ad ūllam vim aut tumultum adcommodātī. Accidit, cum iste ā Cn. Dolābellā efflāgitāsset ut sē ad rēgem Nīcomēdem rēgemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad reī pūblicae tempus adcommodātum dēpoposcisset, ut illō itinere venīret Lampsacum cum magnā calamitāte et prope perniciē cīvitātis. Dēdūcitur iste ad Iānitōrem quendam hospitem, comitēsque eius item apud cēterōs hospitēs conlocantur. Ut mōs erat istīus, atque ut eum suae libīdinēs flāgitiōsae facere admonēbant, statim negōtium dat illīs suīs comitibus, nēquissimīs turpissimīsque hominibus, utī videant et investīgent ecqua virgō sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsacī diūtius commorārētur.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Ingo Gildenhard, Cicero, Against Verres, 2.1.53–86. Cambridge: Open Book Publishers, 2011. ISBN: 978-1-90692-463-8. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/cicero-verres/63