57

Tū quae ex fānīs religiōsissimīs per scelus et latrōcinium abstulistī, ea nōs vidēre nisi in tuīs amīcōrumque tuōrum tēctīs nōn possumus: P. Servīlius quae signa atque ōrnāmenta ex urbe hostium vī et virtūte captā bellī lēge atque imperātōriō iūre sustulit, ea populō Rōmānō adportāvit, per triumphum vēxit, in tabulā pūblicā ad aerārium perscrībenda cūrāvit. Cognōscite ex litterīs pūblicīs hominis amplissimī dīligentiam. Recitā. Ratiōnēs Relātae P. Servīlī. Nōn sōlum numerum signōrum, sed etiam ūnīus cuiusque magnitūdinem, figūram, statum litterīs dēfīnīrī vidēs. Certē maior est virtūtis victōriaeque iūcunditās quam ista voluptās quae percipitur ex libīdine et cupiditāte. Multō dīligentius habēre dīcō Servīlium praedam populī Rōmānī quam tē tua fūrta notāta atque perscrīpta.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: